Prae Omega: Primus

Free download. Book file PDF easily for everyone and every device. You can download and read online Prae Omega: Primus file PDF Book only if you are registered here. And also you can download or read online all Book PDF file that related with Prae Omega: Primus book. Happy reading Prae Omega: Primus Bookeveryone. Download file Free Book PDF Prae Omega: Primus at Complete PDF Library. This Book have some digital formats such us :paperbook, ebook, kindle, epub, fb2 and another formats. Here is The CompletePDF Book Library. It's free to register here to get Book file PDF Prae Omega: Primus Pocket Guide.

Learn more about Amazon Giveaway. Set up a giveaway. There's a problem loading this menu right now. Learn more about Amazon Prime. Get fast, free shipping with Amazon Prime. Get to Know Us. English Choose a language for shopping. Not Enabled Word Wise: Enabled Amazon Best Sellers Rank: Amazon Music Stream millions of songs. Amazon Advertising Find, attract, and engage customers. Amazon Drive Cloud storage from Amazon. Alexa Actionable Analytics for the Web. AmazonGlobal Ship Orders Internationally. Amazon Inspire Digital Educational Resources.

Amazon Rapids Fun stories for kids on the go. Amazon Restaurants Food delivery from local restaurants. ComiXology Thousands of Digital Comics. East Dane Designer Men's Fashion. Shopbop Designer Fashion Brands. Withoutabox Submit to Film Festivals. Amazon Renewed Refurbished products with a warranty. Amazon Second Chance Pass it on, trade it in, give it a second life. Huiusmodi incrementum, si recte intelligatur, maioris pretii est quam externae quae colligi possunt divitiae.

Magis valet homo propter id quod est quam propter id quod habet Pariter, omnia quae homines, ad maiorem iustitiam, ampliorem fraternitatem, humanioremque ordinationem in socialibus necessitudinibus obtinendam agunt, plus quam progressus technici valent. Hi enim progressus quasi materiam humanae promotioni praebere possunt, illam autem per se solos ad actum nequaquam deducunt. Unde haec est humanae navitatis norma, quod iuxta consilium et voluntatem divinam cum genuino humani generis bono congruat, et homini individuo vel in societate posito integrae suae vocationis cultum et impletionem permittat.

Multi tamen coaevi nostri timere videntur, ne ex arctiore humanae navitatis et religionis coniunctione autonomia hominum vel societatum vel scientiarum impediatur. Si per terrenarum rerum autonomiam intelligimus res creatas et ipsas societates propriis legibus valoribusque gaudere, ab homine gradatim dignoscendis, adhibendis et ordinandis, eamdem exigere omnino fas est: Ex ipsa enim creationis condicione res universae propria firmitate, veritate, bonitate propriisque legibus ac ordine instruuntur, quae homo revereri debet, propriis singularum scientiarum artiumve methodis agnitis.

Ideo inquisitio methodica in omnibus disciplinis, si modo vere scientifico et iuxta normas morales procedit, numquam fidei revera adversabitur, quia res profanae et res fidei ab eodem Deo originem ducunt Immo, qui humili et constanti animo abscondita rerum perscrutari conatur, etsi inscius quasi manu Dei ducitur qui, res omnes sustinens, facit ut sint id quod sunt.

Hinc deplorare liceat quosdam animi habitus, qui aliquando inter christianos ipsos, ob non satis perspectam legitimam scientiae autonomiam, non defuerunt et, contentionibus controversiisque exinde suscitatis, plurium animos eo perduxerunt ut fidem et scientiam inter se opponi censerent At si verbis rerum temporalium autonomia intelligitur res creatas a Deo non pendere, eisque hominem sic uti posse ut easdem ad Creatorem non referat, nemo qui Deum agnoscit non sentit quam falsa huiusmodi placita sint.

Creatura enim sine Creatore evanescit. Ceterum, omnes credentes, cuiuscumque sint religionis, vocem et manifestationem Eius in creaturarum loquela semper audierunt. Immo, per oblivionem Dei ipsa creatura obscuratur. Sacra vero Scriptura, cui saeculorum consentit experientia, humanam familiam edocet progressum humanum, qui magnum hominis bonum est, magnam tamen tentationem secumferre: Quo fit ut mundus non iam spatium verae fraternitatis exsistat, dum aucta humanitatis potentia iam ipsum genus humanum destruere minatur.

Universam enim hominum historiam ardua colluctatio contra potestates tenebrarum pervadit, quae inde ab origine mundi incepta, usque ad ultimum diem, dicente Domino 64 , perseverabit. In hanc pugnam insertus, homo ut bono adhaereat iugiter certare debet, nec sine magnis laboribus, Dei gratia adiuvante, in seipso unitatem obtinere valet. Quapropter Ecclesia Christi, Creatoris consilio fidens, dum agnoscit progressum humanum verae hominum felicitati inservire posse, non potest tamen quin illud Apostoli resonare faciat: Si quis ergo quaerit, qua ratione miseria illa superari possit, christiani profitentur, omnes hominis navitates, quae per superbiam et inordinatum sui ipsius amorem cotidie in discrimine versantur, Christi cruce et resurrectione purificandas et ad perfectionem deducendas esse.

A Christo enim redemptus et in Spiritu Sancto nova creatura effectus, homo ipsas res a Deo creatas amare potest et debet. A Deo enim illas accipit et quasi de manu Dei fluentes respicit et reveretur. Pro illis Benefactori gratias agens et in paupertate et libertate spiritus creaturis utens ac fruens, in veram mundi possessionem introducitur, tamquam nihil habens et omnia possidens Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum et in hominum terra habitans 66 , perfectus homo in historiam mundi intravit, eam in Se assumens et recapitulans Ipse nobis revelat, "quoniam Deus caritas est" 1 Io 4,8 , simulque nos docet legem fundamentalem perfectionis humanae, ac proinde transformationis mundi, novum dilectionis esse mandatum.

Eos igitur, qui divinae credunt caritati, certos facit, viam dilectionis omnibus hominibus aperiri et conamen fraternitatem universalem instaurandi non esse inane. Simul monet, hanc caritatem non in solis magnis rebus sectandam esse, sed et imprimis in ordinariis vitae adiunctis. Pro nobis omnibus peccatoribus mortem sustinens 68 , suo exemplo nos docet crucem etiam baiulandam esse, quam caro et mundus pacem et iustitiam sectantium humeris imponunt.

Sua resurrectione Dominus constitutus, Christus, cui omnis potestas in caelo et in terra data est 69 , per virtutem Spiritus Sui in cordibus hominum iam operatur, non solum venturi saeculi desiderium suscitans, sed eo ipso illa etiam generosa vota animans, purificans et roborans, quibus familia humana suam ipsius vitam humaniorem reddere et totam terram huic fini subiicere satagit.

Diversa autem sunt Spiritus dona: Omnes tamen liberat ut, proprio amore abnegato omnibusque terrenis viribus in vitam humanam assumptis, ad futura se extendant, quando humanitas ipsa fiet oblatio accepta Deo Cuius spei arrham et itineris viaticum Dominus suis reliquit in illo sacramento fidei, in quo naturae elementa, ab hominibus exculta, in Corpus et Sanguinem gloriosum convertuntur, coena communionis fraternae et caelestis convivii praelibatione.

Terrae ac humanitatis consummandae tempus ignoramus 71 , nec universi transformandi modum novimus. Transit quidem figura huius mundi per peccatum deformata 72 , sed docemur Deum novam habitationem novamque terram parare in qua iustitia habitat 73 , et cuius beatitudo omnia pacis desideria, quae in cordibus hominum ascendunt, implebit ac superabit Tunc, morte devicta, filii Dei in Christo resuscitabuntur, et id quod seminatum fuit in infirmitate ac corruptione, incorruptionem induet 75 ; et, manente caritate eiusque opere 76 , a servitute vanitatis liberabitur tota creatura illa 77 , quam Deus propter hominem creavit.

Monemur sane nihil prodesse homini, si universum mundum lucretur, seipsum autem perdat Exspectatio tamen novae terrae extenuare non debet, sed potius excitare, sollicitudinem hanc terram excolendi, ubi Corpus illud novae familiae humanae crescit quod aliqualem novi saeculi adumbrationem iam praebere valet. Ideo, licet progressus terrenus a Regni Christi augmento sedulo distinguendus sit, inquantum tamen ad societatem humanam melius ordinandam conferre potest, Regni Dei magnopere interest Bona enim humanae dignitatis, communionis fraternae et libertatis, hos omnes scilicet bonos naturae ac industriae nostrae fructus, postquam in Spiritu Domini et iuxta Eius mandatum in terris propagaverimus, postea denuo inveniemus, mundata tamen ab omni sorde, illuminata ac transfigurata, cum Christus Patri reddet regnum aeternum et universale: His in terris Regnum iam in mysterio adest; adveniente autem Domino consummabitur.

Omnia quae a nobis dicta sunt de dignitate personae humanae, de hominum communitate, de profundo sensu navitatis humanae, fundamentum relationis Ecclesiam inter et mundum necnon basim eorum mutui dialogi 81 constituunt. Ideo in hoc capite, omnibus praesuppositis ab hoc Concilio de mysterio Ecclesiae iam edictis, eadem Ecclesia nunc consideranda venit prout ipsa, in hoc mundo exsistit et cum eo vivit atque agit. Procedens ex amore Patris aeterni 82 , in tempore fundata a Christo Redemptore, coadunata in Spiritu Sancto 83 , Ecclesia finem salutarem et eschatologicum habet, qui nonnisi in futuro saeculo plene attingi potest.

Ipsa autem iam hic in terris adest, ex hominibus collecta, terrestris nempe civitatis membris quae ad hoc vocantur ut iam in generis humani historia familiam filiorum Dei, usque ad adventum Domini semper augendam, efforment. Unita quidem propter bona caelestia iisque ditata, haec familia a Christo "in hoc mundo ut societas constituta et ordinata" 84 est, atque "aptis mediis unionis visibilis et socialis" 85 instructa.

Ita Ecclesia, insimul "coetus adspectabilis et communitas spiritualis" 86 , una cum tota humanitate incedit eamdemque cum mundo sortem terrenam experitur, ac tamquam fermentum et veluti anima societatis humanae 87 in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae exsistit. Haec quidem terrestris et caelestis civitatis compenetratio nonnisi fide percipi potest, immo mysterium manet historiae humanae, quae usque ad plenam revelationem claritatis filiorum Dei peccato perturbatur.

Ecclesia quidem, proprium suum finem salutarem persequens, non solum vitam divinam cum homine communicat, sed etiam lumen eius repercussum quodammodo super universum mundum fundit, potissimum per hoc quod personae humanae dignitatem sanat et elevat, humanae societatis compaginem firmat, atque cotidianam hominum navitatem profundiori sensu et significatione imbuit. Ita Ecclesia per singula sua membra et totam suam communitatem multa se conferre posse credit ad hominum familiam eiusque historiam humaniorem reddendam.

Libenter insuper Ecclesia Catholica ea magni aestimat quae ad idem munus adimplendum aliae Ecclesiae christianae vel communitates ecclesiasticae socia opera contulerunt ac conferunt. Simul sibi firmiter persuasum habet se multum varioque modo a mundo, sive a singulis hominibus sive ab humana societate, eorum dotibus ac navitate, in praeparatione Evangelii iuvari posse.

Mutui huius commercii atque adiutorii, in illis quae Ecclesiae et mundo quodammodo sunt communia, rite promovendi, principia quaedam generalia exponuntur. Homo hodiernus in via est ad personalitatem suam plenius evolvendam iuraque sua in dies magis detegenda et affirmanda. Cum autem Ecclesiae concreditum sit manifestare mysterium Dei, qui est ultimus finis hominis, ipsa homini simul aperit sensum propriae eius exsistentiae, intimam scilicet de homine veritatem.

Vere novit Ecclesia solum Deum cui ipsa inservit, profundissimis respondere desideriis humani cordis, quod nutrimentis terrestribus numquam plene satiatur. Novit praeterea hominem, incessanter a Spiritu Dei incitatum, numquam circa problema religionis prorsus indifferentem fore, sicut non solum experientia saeculorum anteactorum, sed multiplici etiam testimonio nostrorum temporum comprobatur.

Semper enim homo scire desiderabit, saltem confuse, quae sit significatio suae vitae, suae navitatis ac suae mortis. Ipsa praesentia Ecclesiae haec problemata in eius mentem revocat. Solus autem Deus, qui hominem ad imaginem suam creavit atque a peccato redemit, his quaestionibus plenissimum responsum praebet, idque per revelationem in Filio suo qui homo factus est. Quicumque Christum sequitur, Hominem perfectum, et ipse magis homo fit.

Ex hac fide Ecclesia dignitatem naturae humanae omnibus opinionum mutationibus subtrahere potest, quae, exempli gratia, corpus humanum aut nimis deprimunt aut immoderate extollunt. Nulla lege humana personalis dignitas atque libertas hominis tam apte in tuto collocari possunt quam Evangelio Christi Ecclesiae concredito. Hoc enim Evangelium libertatem filiorum Dei annuntiat et proclamat, omnem servitutem ex peccato ultimatim fluentem respuit 88 , dignitatem conscientiae eiusque liberam decisionem sancte veretur, omnia talenta humana in Dei servitium hominumque bonum reduplicare indesinenter monet, omnes denique omnium commendans caritati Quod legi fundamentali oeconomiae christianae correspondet.

Etsi enim idem Deus sit Salvator qui et Creator, idem quoque Dominus et historiae humanae et historiae salutis, tamen in hoc ipso ordine divino iusta creaturae autonomia et praesertim hominis nedum auferatur, potius in suam dignitatem restituitur atque in ipsa firmatur. Ecclesia ergo, vi Evangelii sibi concrediti, iura hominum proclamat et hodierni temporis dynamismum, quo haec iura undique promoventur, agnoscit et magni aestimat.

Qui motus tamen spiritu Evangelii imbuendus et adversus omnem speciem falsae autonomiae tutandus est. Tentationi enim subiicimur, iudicandi nostra iura personalia tunc tantum plene servari, cum ab omni norma Legis divinae solvimur. Hac autem via, personae humanae dignitas, nedum salvetur, potius perit. Unio familiae humanae unitate familiae filiorum Dei in Christo fundata 90 multum roboratur et completur. Missio quidem propria, quam Christus Ecclesiae suae concredidit, non est ordinis politici, oeconomici vel socialis: At sane ex hac ipsa missione religiosa munus, lux et vires fluunt quae communitati hominum secundum Legem divinam constituendae et firmandae inservire possunt.

Item, ubi opus fuerit, secundum temporum et locorum circumstantias, et ipsa suscitare potest, immo et debet, opera in servitium omnium, praesertim vero egentium destinata, uti opera misercordiae vel alia huiusmodi. Ecclesia insuper agnoscit quidquid boni in dynamismo sociali hodierno invenitur: Promotio enim unitatis cum intima Ecclesiae missione cohaeret, cum ipsa sit "in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis" Ita ipsa mundo ostendit veram unionem socialem externam ex unione mentium et cordium fluere, ex illa scilicet fide et caritate, quibus in Spiritu Sancto eius unitas indissolubiliter condita est.

Vis enim, quam Ecclesia hodiernae hominum societati iniicere valet, in illa fide et caritate, ad effectum vitae adductis, consistit, non autem in dominio aliquo externo mediis mere humanis exercendo. Cum insuper vi suae missionis et naturae ad nullam alligetur particularem culturae humanae formam aut systema politicum, oeconomicum vel sociale, Ecclesia ex hac sua universalitate ligamen arctissimum inter diversas hominum communitates et nationes exsistere potest, dummodo ipsae ei fidant eiusque veram libertatem ad hanc suam missionem adimplendam reapse agnoscant.

Qua de causa Ecclesia filios suos, sed etiam omnes homines monet, ut in hoc familiali spiritu filiorum Dei, omnes dissensiones inter nationes et stirpes superent et iustis associationibus humanis internam firmitatem praebeant. Quaecumque igitur vera, bona, iustaque inveniuntur in diversissimis institutionibus, quae genus humanum sibi condidit incessanterque condit, eadem Concilium magna cum reverentia considerat. Declarat insuper Ecclesiam omnes tales institutiones adiuvare et promovere velle, quatenus hoc ab ea dependet et cum eius missione coniungi potest.

Ipsa nihil ardentius desiderat quam ut omnium bono inserviens, se libere sub quovis regimine evolvere possit quod iura fundamentalia personae ac familiae et boni communis necessitates agnoscat. De adiutorio quod Ecclesia per christianos navitati humanae conferre satagit. Concilium christianos, cives utriusque civitatis, adhortatur ut sua terrestria officia fideliter implere studeant, idque spiritu Evangelii ducti.

A veritate discedunt qui, scientes nos non habere hic manentem civitatem sed futuram inquirere 93 , putent se proinde officia sua terrestria negligere posse, non attendentes se per ipsam fidem ad eadem implenda magis teneri, secundum vocationem qua quisque vocatus est At non minus errant qui, e contrario, opinentur se ita seipsos negotiis terrestribus immergere posse, quasi ista omnino aliena sint a vita religiosa, quippe quia ipsam in solius cultus actibus et officiis quibusdam moralibus implendis consistere arbitrentur.

Discidium illud inter fidem quam profitentur et vitam quotidianam multorum, inter graviores nostri temporis errores recensendum est. Scandalum hoc iam in Vetere Testamento Prophetae vehementer redarguebant 95 et multo magis in Novo Testamento ipse Iesus Christus gravibus poenis minabatur Ne igitur perperam inter se opponantur activitates professionales et sociales ex una parte, vita religiosa ex altera. Christianus, officia sua temporalia negligens, officia sua erga proximum, immo et ipsum Deum negligit suamque aeternam salutem in discrimen adducit.

Gaudeant potius christiani, exemplum Christi secuti, qui fabrilem artem exercuit, se omnes suas navitates terrestres exercere posse, conatus humanos, domesticos, professionales, scientificos vel technicos in unam synthesim vitalem cum bonis religiosis colligendo, sub quorum altissima ordinatione omnia in Dei gloriam coordinantur. Laicis proprie, etsi non exclusive, saecularia officia et navitates competunt. Cum igitur, sive singuli sive consociati, ut cives mundi agunt, non solum leges proprias uniuscuiusque disciplinae servabunt, sed veram peritiam in illis campis sibi comparare studebunt.

Libenter cum hominibus eosdem fines prosequentibus cooperabuntur. Agnoscentes exigentias fidei eiusque virtute praediti, incunctanter, ubi oportet, nova incepta excogitent atque ad effectum deducant. Ad ipsorum conscientiam iam apte formatam spectat, ut lex divina in civitatis terrenae vita inscribatur.

A sacerdotibus vero laici lucem ac vim spiritualem exspectent. Neque tamen ipsi censeant pastores suos semper adeo peritos esse ut, in omni quaestione exsurgente, etiam gravi, solutionem concretam in promptu habere queant, aut illos ad hoc missos esse: Pluries ipsa visio christiana rerum eos ad aliquam determinatam solutionem in quibusdam rerum adiunctis inclinabit.

Alii tamen fideles, non minore sinceritate ducti, ut saepius et quidem legitime accidit, aliter de eadem re iudicabunt. Quodsi solutiones hinc inde propositae, etiam praeter partium intentionem, a multis facile connectantur cum nuntio evangelico, meminerint oportet nemini licere in praefatis casibus pro sua sententia auctoritatem Ecclesiae sibi exclusive vindicare. Semper autem colloquio sincero se invicem illuminare satagant, mutuam caritatem servantes et boni communis imprimis solliciti. Laici vero, qui in tota vita Ecclesiae actuosas partes gerendas habent, non solum mundum spiritu christiano imbuere tenentur, sed etiam ad hoc vocantur ut in omnibus, in media quidem humana consortione, Christi sint testes.

Episcopi vero, quibus munus moderandi Ecclesiam Dei commissum est, cum presbyteris suis nuntium Christi ita praedicent, ut omnes fidelium terrestres activitates Evangelii luce perfundantur. Insuper pastores omnes memores sint se sua cotidiana conversatione et sollicitudine 98 mundo faciem Ecclesiae exhibere, ex qua homines vim et veritatem nuntii christiani iudicant. Vita et verbo, una cum religiosis atque suis fidelibus, demonstrent Ecclesiam sola sua praesentia, cum omnibus quae continet donis, inexhaustum fontem esse illarum virtutum, quibus mundus hodiernus maxime indiget.

Studiis assiduis se ita aptos reddant, ut in dialogo cum mundo et hominibus cuiuscumque opinionis instituendo partes suas agere possint.

Account Options

Imprimis vero in corde verba huius Concilii habeant: Quamvis Ecclesia ex virtute Spiritus Sancti fidelis sponsa Domini sui manserit et numquam cessaverit esse signum salutis in mundo, ipsa tamen minime ignorat inter membra sua , sive clericos sive laicos, decurrente multorum saeculorum serie, non defuisse qui Spiritui Dei infideles exstiterint. Etiam hac nostra aetate Ecclesiam non fugit, quantum inter se distent nuntius a se prolatus et humana debilitas eorum quibus Evangelium concreditur.

Quidquid de istis defectibus historia iudicet, eorum conscii esse debemus eosdemque strenue impugnare, ne Evangelio diffundendo detrimentum afferant. Pariter novit Ecclesia quantopere ipsa, in sua cum mundo relatione excolenda, ex saeculorum experientia iugiter maturescere debeat. A Spiritu Sancto ducta, Ecclesia Mater indesinenter filios suos "ad purificationem et renovationem exhortatur, ut signum Christi super faciem Ecclesiae clarius effulgeat" Sicut autem mundi interest Ecclesiam ut socialem realitatem historiae eiusque fermentum agnoscere, ita ipsa Ecclesia non ignorat, quantum ex humani generis historia et evolutione acceperit.

Praeteritorum saeculorum experientia, scientiarum profectus, thesauri in variis culturae humanae formis absconditi, quibus ipsius hominis natura plenius manifestatur novaeque viae ad veritatem aperiuntur, Ecclesiae quoque prosunt. Ipsa enim, inde ab initio suae historiae, nuntium Christi, ope conceptuum et linguarum diversorum populorum exprimere didicit, eumdemque sapientia insuper philosophorum illustrare conata est: Quae quidem verbi revelati accommodata praedicatio lex omnis evangelizationis permanere debet.

Ita enim in omni natione facultas nuntium Christi suo modo exprimendi excitatur simulque vivum commercium inter Ecclesiam et diversas populorum culturas promovetur Ad tale commercium augendum Ecclesia, imprimis nostris temporibus, in quibus res celerrime mutantur et cogitandi modi valde variantur, peculiariter eorum auxilio indiget qui, viventes in mundo, varias institutiones et disciplinas callent earumque intimam mentem intelligunt, sive de credentibus sive de non credentibus agatur.

Totius Populi Dei est, praesertim pastorum et theologorum, adiuvante Spiritu Sancto, varias loquelas nostri temporis auscultare, discernere et interpretari easque sub lumine verbi divini diiudicare, ut revelata Veritas semper penitius percipi, melius intelligi aptiusque proponi possit. Ecclesia, cum visibilem structuram socialem habeat, signum quidem suae unitatis in Christo, etiam evolutione vitae socialis humanae ditari potest et ditatur, non quasi aliquid in constitutione a Christo sibi data deesset, sed ad eamdem profundius cognoscendam, melius exprimendam atque temporibus nostris felicius accommodandam.

Ipsa grato animo percipit se, in sua communitate non minus quam in singulis suis filiis, varium adiutorium ab hominibus cuiusvis gradus vel condicionis accipere. Quicumque enim communitatem humanam in ordine familiae, culturae, vitae oeconomicae et socialis, necnon politicae tam nationalis quam internationalis, promovent, secundum consilium Dei communitati quoque ecclesiali, in quantum haec ab externis dependet, adiutorium non parvum afferunt.

Immo Ecclesia, ex ipsa oppositione eorum qui ei adversantur vel eam persequuntur, se multum profecisse et proficere posse fatetur Ecclesia, dum ipsa mundum adiuvat et ab eo multa accipit, ad hoc unum tendit ut Regnum Dei adveniat et totius humani generis salus instauretur. Omne vero bonum, quod Populus Dei in suae peregrinationis terrestris tempore hominum familiae praebere potest, ex hoc profluit quod Ecclesia est "universale salutis sacramentum" , mysterium amoris Dei erga hominem manifestans simul et operans.

Verbum enim Dei, per quod omnia facta sunt, Ipsum caro factum est, ita ut, perfectus Homo, omnes salvaret et universa recapitularet. Dominus finis est humanae historiae, punctum in quod historiae et civilizationis desideria vergunt, humani generis centrum, omnium cordium gaudium eorumque appetitionum plenitudo Ille est quem Pater a mortuis suscitavit, exaltavit et a dextris suis collocavit, Eum vivorum atque mortuorum iudicem constituens.

In Eius Spiritu vivificati et coadunati, versus historiae humanae peregrinamur consummationem, quae cum consilio Eius dilectionis plene congruit: Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis" Apoc 22, Concilium, postquam exposuit cuiusnam dignitatis sit persona hominis necnon ad quodnam munus, sive individuale sive sociale, in universo mundo adimplendum sit vocata, sub luce Evangelii et humanae experientiae omnium nunc animos ad quasdam urgentiores huius temporis necessitates convertit, quae maxime genus humanum afficiunt.

Inter multa quae hodie sollicitudinem omnium excitant haec praesertim recolere iuvat: Circa haec singula clarescant principia et lumina a Christo manantia, quibus christifideles ducantur omnesque homines illuminentur in tot implicatorum problematum solutione quaerenda. De matrimonio et familia in mundo hodierno. Salus personae et societatis humanae ac christianae arcte cum fausta condicione communitatis coniugalis et familiaris connectitur. Ideo christiani, una cum omnibus qui eandem communitatem magni aestimant, sincere gaudent de variis subsidiis quibus homines, in hac communitate amoris fovenda et in vita colenda, hodie progrediuntur, et coniuges atque parentes in praecellenti suo munere adiuvantur; meliora insuper exinde beneficia exspectant atque promovere student.

Non ubique vero huius institutionis dignitas eadem claritate illucescit, siquidem polygamia, divortii lue, amore sic dicto libero, aliisve deformationibus obscuratur; insuper amor nuptialis saepius egoismo, hedonismo et illicitis usibus contra generationem profanatur.

Praeterea hodiernae condiciones oeconomicae, socio-psychologicae et civiles non leves in familiam perturbationes inducunt. In certis denique orbis partibus non absque sollicitudine problemata ex incremento demographico exorta observantur. Quibus omnibus conscientiae anguntur. Verumtamen matrimonialis familiarisque instituti vis et robur ex eo quoque apparent, quod profundae immutationes societatis hodiernae, non obstantibus difficultatibus inde prorumpentibus, saepe saepius veram eiusdem instituti indolem vario modo manifestant. Quapropter Concilium, quaedam doctrinae Ecclesiae capita in clariorem lucem ponendo, christianos hominesque universos illuminare et confortare intendit, qui nativam status matrimonialis dignitatem eiusque eximium valorem sacrum tueri et promovere conantur.

Intima communitas vitae et amoris coniugalis, a Creatore condita suisque legibus instructa, foedere coniugii seu irrevocabili consensu personali instauratur. Ita actu humano, quo coniuges sese mutuo tradunt atque accipiunt, institutum ordinatione divina firmum oritur, etiam coram societate; hoc vinculum sacrum intuitu boni, tum coniugum et prolis tum societatis, non ex humano arbitrio pendet. Ipse vero Deus est auctor matrimonii, variis bonis ac finibus praediti ; quae omnia pro generis humani continuatione, pro singulorum familiae membrorum profectu personali ac sorte aeterna, pro dignitate, stabilitate, pace et prosperitate ipsius familiae totiusque humanae societatis maximi sunt momenti.

Indole autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur. Vir itaque et mulier, qui foedere coniugali "iam non sunt duo, sed una caro" Mt 19,6 , intima personarum atque operum coniunctione mutuum sibi adiutorium et servitium praestant, sensumque suae unitatis experiuntur et plenius in dies adipiscuntur. Quae intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt atque indissolubilem eorum unitatem urgent Christus Dominus huic multiformi dilectioni, e divino caritatis fonte exortae et ad exemplar suae cum Ecclesia unionis constitutae, abundanter benedixit.

Sicut enim Deus olim foedere dilectionis et fidelitatis populo suo occurrit , ita nunc hominum Salvator Ecclesiaeque Sponsus , per sacramentum matrimonii christifidelibus coniugibus obviam venit. Manet porro cum eis, ut quemadmodum Ipse dilexit Ecclesiam et Semetipsum pro ea tradidit , ita et coniuges, mutua deditione, se invicem perpetua fidelitate diligant. Germanus amor coniugalis in divinum amorem assumitur atque virtute redemptiva Christi et salvifica actione Ecclesiae regitur ac ditatur, ut coniuges efficaciter ad Deum ducantur atque in sublimi munere patris et matris adiuventur et confortentur Quapropter coniuges christiani ad sui status officia et dignitatem peculiari sacramento roborantur et veluti consecrantur ; cuius virtute munus suum coniugale et familiare explentes, spiritu Christi imbuti, quo tota eorum vita, fide, spe et caritate pervaditur, magis ac magis ad propriam suam perfectionem mutuamque sanctificationem, ideoque communiter ad Dei glorificationem accedunt.

Unde, ipsis parentibus exemplo et oratione familiari praegredientibus, filii, immo et omnes in familiae convictu degentes, humanitatis, salutis atque sanctitatis viam facilius invenient. Coniuges autem, dignitate ac munere paternitatis et maternitatis ornati, officium educationis praesertim religiosae, quod ad ipsos imprimis spectat, diligenter adimplebunt. Liberi, ut viva familiae membra, ad sanctificationem parentum suo modo conferunt. Gratae enim mentis affectu, pietate atque fiducia beneficiis parentum respondebunt ipsisque in rebus adversis necnon in senectutis solitudine filiorum more assistent.

Viduitas, in continuitate vocationis coniugalis forti animo assumpta, ab omnibus honorabitur Familia suas divitias spirituales cum aliis quoque familiis generose communicabit. Proinde familia christiana, cum e matrimonio, quod est imago et participatio foederis dilectionis Christi et Ecclesiae, exoriatur , vivam Salvatoris in mundo praesentiam atque germanam Ecclesiae naturam omnibus patefaciet, tum coniugum amore, generosa fecunditate, unitate atque fidelitate, tum amabili omnium membrorum cooperatione.

Pluries verbo divino sponsi atque coniuges invitantur, ut casto amore sponsalia et indivisa dilectione coniugium nutriant atque foveant Plures quoque nostrae aetatis homines verum amorem inter maritum et uxorem variis rationibus secundum honestos populorum et temporum mores manifestatum magni faciunt. Ille autem amor, utpote eminenter humanus, cum a persona in personam voluntatis affectu dirigatur, totius personae bonum complectitur ideoque corporis animique expressiones peculiari dignitate ditare easque tamquam elementa ac signa specialia coniugalis amicitiae nobilitare valet.

Hunc amorem Dominus, speciali gratiae et caritatis dono, sanare, perficere et elevare dignatus est. Talis amor, humana simul et divina consocians, coniuges ad liberum et mutuum sui ipsius donum, tenero affectu et opere probatum, conducit totamque vitam eorum pervadit ; immo ipse generosa sua operositate perficitur et crescit. Longe igitur exsuperat meram eroticam inclinationem, quae, egoistice exculta, citius et misere evanescit.

Haec dilectio proprio matrimonii opere singulariter exprimitur et perficitur. Actus proinde, quibus coniuges intime et caste inter se uniuntur, honesti ac digni sunt et, modo vere humano exerciti, donationem mutuam significant et fovent, qua sese invicem laeto gratoque animo locupletant.

Amor ille mutua fide ratus, et potissimum sacramento Christi sancitus, inter prospera et adversa corpore ac mente indissolubiliter fidelis est, et proinde ab omni adulterio et divortio alienus remanet. Aequali etiam dignitate personali cum mulieris tum viri agnoscenda in mutua atque plena dilectione, unitas matrimonii a Domino confirmata luculenter apparet. Ad officia autem huius vocationis christianae constanter exsequenda virtus insignis requiritur: Germanus autem amor coniugalis altius aestimabitur atque sana circa eum opinio publica efformabitur, si coniuges christiani testimonio fidelitatis et harmoniae in eodem amore necnon sollicitudine in filiis educandis, eminent atque in necessaria renovatione culturali, psychologica et sociali in favorem matrimonii et familiae partes suas agunt.

Iuvenes de amoris coniugalis dignitate, munere et opere, potissimum in sinu ipsius familiae, apte et tempestive instruendi sunt, ut, castitatis cultu instituti, convenienti aetate ab honestis sponsalibus ad nuptias transire possint. Matrimonium et amor coniugalis indole sua ad prolem procreandam et educandam ordinantur. Filii sane sunt praestantissimum matrimonii donum et ad ipsorum parentum bonum maxime conferunt. Ipse Deus qui dixit: Unde verus amoris coniugalis cultus totaque vitae familiaris ratio inde oriens, non posthabitis ceteris matrimonii finibus, eo tendunt ut coniuges forti animo dispositi sint ad cooperandum cum amore Creatoris atque Salvatoris, qui per eos Suam familiam in dies dilatat et ditat.

In officio humanam vitam transmittendi atque educandi, quod tamquam propria eorum missio considerandum est, coniuges sciunt se cooperatores esse amoris Dei Creatoris eiusque veluti interpretes. Ideo humana et christiana responsabilitate suum munus adimplebunt ac docili erga Deum reverentia, communi consilio atque conatu, rectum iudicium sibi efformabunt, attendentes tum ad suum ipsorum bonum tum ad bonum liberorum, sive iam nati sint sive futuri praevideantur, dignoscentes temporum et status vitae condiciones tum materiales tum spirituales, ac denique rationem servantes boni communitatis familiaris, societatis temporalis ipsiusque Ecclesiae.

Hoc iudicium ipsi ultimatim coniuges coram Deo ferre debent. In sua vero agendi ratione coniuges christiani conscii sint se non ad arbitrium suum procedere posse, sed semper regi debere conscientia ipsi legi divinae conformanda, dociles erga Ecclesiae Magisterium, quod illam sub luce Evangelii authentice interpretatur.

Lex illa divina plenam amoris coniugalis significationem ostendit, illum protegit et ad eiusdem vere humanam perfectionem impellit. Ita coniuges christiani, divinae Providentiae confidentes et spiritum sacrificii excolentes , Creatorem glorificant atque ad perfectionem in Christo contendunt, cum procreandi munere generosa, humana atque christiana responsabilitate funguntur. Inter coniuges qui tali modo muneri sibi a Deo commisso satisfaciunt, peculiariter memorandi sunt illi qui, prudenti communique consilio, magno animo prolem congruenter educandam etiam numerosiorem suscipiunt Matrimonium vero, non est tantum ad procreationem institutum; sed ipsa indoles foederis inter personas indissolubilis atque bonum prolis exigunt, ut mutuus etiam coniugum amor recto ordine exhibeatur, proficiat et maturescat.

Ideo etsi proles, saepius tam optata, deficit, matrimonium ut totius vitae consuetudo et communio perseverat, suumque valorem atque indissolubilitatem servat. Concilium novit coniuges, in vita coniugali harmonice ordinanda, saepe quibusdam hodiernis vitae condicionibus praepediri atque in circumstantiis versari posse in quibus numerus prolis, saltem ad tempus, augeri nequit, et fidelis amoris cultus atque plena vitae consuetudo non sine difficultate conservantur.

Ubi autem intima vita coniugalis abrumpitur, bonum fidei non raro in discrimen vocari et bonum prolis pessumdari possunt: Sunt qui his problematibus solutiones inhonestas afferre praesumunt, immo ab occisione non abhorrent; at Ecclesia in memoriam revocat veram contradictionem inter divinas leges vitae transmittendae et germani amoris coniugalis fovendi adesse non posse. Deus enim, Dominus vitae, praecellens servandi vitam ministerium hominibus commisit, modo homine digno adimplendum. Vita igitur inde a conceptione, maxima cura tuenda est; abortus necnon infanticidium nefanda sunt crimina.

Indoles vero sexualis hominis necnon humana generandi facultas mirabiliter exsuperant ea quae in inferioribus vitae gradibus habentur; proinde ipsi actus vitae coniugali proprii, secundum germanam dignitatem humanam ordinati, magna observantia reverendi sunt. Moralis igitur indoles rationis agendi, ubi de componendo amore coniugali cum responsabili vitae transmissione agitur, non a sola sincera intentione et aestimatione motivorum pendet, sed obiectivis criteriis, ex personae eiusdemque actuum natura desumptis, determinari debet, quae integrum sensum mutuae donationis ac humanae procreationis in contextu veri amoris observant; quod fieri nequit nisi virtus castitatis coniugalis sincero animo colatur.

Filiis Ecclesiae, his principiis innixis, in procreatione regulanda, vias inire non licet, quae a Magisterio, in lege divina explicanda, improbantur Omnibus vero compertum sit vitam hominum et munus eam transmittendi non ad hoc saeculum tantum restringi neque eo tantum commensurari et intelligi posse, sed ad aeternam hominum destinationem semper respicere.

De matrimonii et familiae promotione ab omnibus curanda. Familia schola quaedam uberioris humanitatis est. Ut ait apostolus Paulus, conscientia a Spiritu Sancto collustrari debet Cfr. Ceterum Christifideles sic admonens loquitur memoratus Apostolus: Pauli admonitio ad vigilantiam nos sollicitat, docens in iudiciis nostrae conscientiae semper errorem inhaerere posse. Ipsa non est iudex infallibilis: Nihilominus conscientiae error fructus esse potest cuiusdam certae ignorantiae invincibilis, ignorantiae scilicet quam persona non animadvertit, et ex qua egredi per se nequit.

Ubi eiusmodi ignorantia invincibilis caret culpa, nos Concilium commonefacit, conscientia suam dignitatem non amittit, quia, etsi re aliter ac obiectivus ordo moralis nos dirigit, tamen nomine illius de bono veritatis alloqui haud cessat, ad quam sincero animo inquirendam homo vocatur. Semper tamen conscientiae dignitas ex veritate emanat: Fieri potest ut malum ob ignorantiam invincibilem admissum aut ex errore iudicii culpa carentis, non imputetur ei qui id patravit; at ne tunc quidem cessat esse malum, aliquid scilicet inordinatum, quod attinet ad veritatem de bono.

Insuper, bonum quod non cognoscitur, nihil confert morali incremento hominis agentis: Sic ante quam purgatos nos facile existimemus nomine nostrae conscientiae, verba psalmistae nobis sunt reputanda: Culpae sunt, quae, etsi eas videre non valemus, tales tamen permanent, quia renuimus ad lucem accedere Cfr.

De periculis deformationis conscientiae mentionem facit Iesus, cum monet: Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, tenebrae quantae erunt! Similia sunt verba, quibus nos Apostolus exhortatur, ne ad hunc mundum nos conformemus, sed ut nos ipsos convertamus renovatione mentis Cfr. Eo se referens sic locutus est Iesus: Christifideles ad conscientiam formandam magnum in Ecclesia in eiusque Magisterio inveniunt auxilium , sicut asseverat Concilium: Ideo Ecclesiae auctoritas, quae suam de quaestionibus moralibus sententiam dicit, nihil de Christifidelium conscientiae libertate detrahit: Cura de libertate, quae singulariter hodie est acrior, complures inducit scientiarum humanarum et theologicarum cultores ad acutiorem in modum eius naturam dynamicasque vires pervestigandas.

Recte notatur libertatem non solum in hac aliave particulari actione deligenda consistere; sed esse etiam, et quidem in ambitu eiusmodi delectionis, ipsum iudicium de se ipso atque locationem propriae vitae ad Bonum aut ad eius declinationem, ad Veritatem aut contra eam, extremum ad aut contra Deum.

Similar authors to follow

Auctores nonnulli tamen multo subtiliorem proponunt recogni tionem rationis inter personam et actus. Nonnulli vero theologi opinantur nullum ex his bonis, quae finita sunt suapte natura, posse libertatem totius hominis determinare, quamvis homo fundamentalem sui ipsius optionem solum per eorum effectionem aut recusationem indicare possit. Ita et intus, in hominis actione, hiatus inter binos moralitatis gradus adumbrari videtur: Adeo ut concreta agendi ratio, libere quoque delecta, simplex processus physicus existimetur, neque secundum normas quae actionis humanae sunt propriae.

Eoque res deducitur, ut hominis qualitas proprie moralis reservetur optioni fundamentali, eam totaliter vel partim detrahendo a delectione actuum particularium definitarum sese gerendi rationum. Nullum dubium quin Christiana doctrina moralis, eademque ipsis in litteris divinis infixa, propriam agnoscat vim delectionis fundamentalis, quae et vitae morali nomen tribuit et libertatem coram Deo radicitus astringit. Res est de delectione fidei , de oboeditione fidei Cfr. Haec fides, quae per caritatem operatur Cfr.

In Decalogo clausula singulis mandatis praeponitur fundamentalis: Israelis ergo delectio fundamentalis ad primarium respicit mandatum Cfr. Evangelicae parabolae de thesauro ac pretiosa margarita, pro qua omnia venduntur quae possidentur, clarae sunt figurae, quibus proprietas significatur praecipua et absoluta delectionis, quam Regnum Dei poscit. Caput delectionis Iesum sectandi ipsius verba demonstrant mirum in modum: Similem humanae libertatis exaltationem in verbis sancti Pauli invenimus: Confestim tamen gravem Apostolus addit admonitionem: Paulus apostolus nos ut vigilemus hortatur: Hoc ad actum fidei proprie pertinet — quatenus est optio fundamentalis — qui, secundum propensiones quas diximus, a delectione actuum particu larium re positorum seiungitur.

Propensiones hae a biblica ergo discrepant doctrina, quae optionem fundamentalem tamquam veram certamque libertatis delectionem explicat eamque cum actibus particularibus alte coniungit. Delectione fundamentali valet homo vitam suam dirigere atque, gratia adiuvante, ad finem suum tendere, divinae obsequens vocationi. Haec vero facultas re exercetur in peculiaribus definitorum actuum delectionibus, per quas consulto homo ad Dei voluntatem, sapientiam ac legem se conformat.

Proindeque est asseverandum hanc optionem fundamentalem, in quantum a vago differat consilio , et ideo ad formam obligatoriam libertatis nondum definito, semper effici delectionibus consciis ac libere patratis. Hac ipsa de causa illa tum retractatur cum homo libertatem suam consciis obstringit contrariis delectionibus, ad rem moraliter gravem pertinentibus.


  • When God Came Calling.
  • 3 customer reviews;
  • Prae Omega: Primus - Neil J. Swanson - Google Книги.
  • My Son Marshall, My Son Eminem: Setting the Record Straight on My Life as Eminems Mother.
  • Erythropoietin and the Nervous System?

Optionem fundamentalem a definitis sese gerendi rationibus seiungere idem est ac dissentire ab integritate substantiali vel ab unitate personae moraliter agentis quae corpore et animo constat. Optio fundamentalis sic intellecta, ut expresse a vi inde excitata separetur necnon a consiliis eam designantibus, non consilio rationali obsequitur, quod in homine agenti est insitum, neque ius reddit singulis delectionibus, quas quis patraverit.

Enimvero moralitas actuum humanorum non patescit e sola voluntate, inclinatione, vel optione fundamentali in mentem tracta omni officio probe definito carenti, aut exaequata menti cui nullus alacer respondet nisus de variis vitae moralis officiis. Iudicium de moralitate fieri nequit, si abstrahitur a congruentia aut discrepantia deliberatae delectionis cum definita se gerendi ratione quoad personae humanae dignitatem et integram vocationem. Quaelibet delectio semper requirit nexum deliberatae voluntatis cum bonis aut malis, quae lege naturali tamquam bona demonstrantur persequenda aut devitanda.

Ubi res est de positivis moralibus praeceptis, prudentis semper est videre sintne ipsa ad definitum rerum statum pertinentia, ratione habita, verbi gratia, aliorum forsitan graviorum potiorumque officiorum. Postquam certe definiteque species moralis actionis, quae lege universali prohibetur, est agnita, unus actus moraliter bonus est obtemperatio legi morali atque vitatio actionis lege prohibitae. Pastoralis subicienda est magni momenti animadversio. Secundum logicam positionum, quas supra diximus, valeret homo, vi optionis cuiusdam fundamentalis, fidelitatem erga Deum servare, nulla ratione habita quarundam eius delectionum actionumque definitarum, quae legibus normisque moralibus propriis conveniunt aut ab eis discrepant.

Ob primigeniam optionem colendi caritatem, homo posset moraliter bonus permanere, in gratia Dei perseverare, suam assequi salutem, haud obstantibus quibusdam definitis se gerendi rationibus, quae deliberate graviterque Dei mandatis ab Ecclesia propositis repugnare possent. AAS 68 non servaverit, perire potest.

Is enim omni letali peccato, quod deliberato consensu admiserit, laedit Deum qui legem dedit, ideoque noxius fit in cunctam legem Cfr. II Reconciliatio et Paenitentia , Animadversiones de optione fundamentali, ut iam demonstravimus, nonnullos theologiae cultores ad acutam adduxerunt inspectionem ipsius traditae distinctionis peccatorum mortalium a peccatis venialibus. Putant hi theologiae cultores peccatum mortale, quod hominem a Deo separat, tum tantum exsistere cum quis Deum recusaverit, tali tamen libertatis gradu, qui non idem sit ac actus delectionis, neque reflexa perceptione conscientiae attingatur.

Simili modo vix conceditur posse hominem, brevi temporis spatio, suum radicitus vinculum communionis cum Deo solvere, seque deinde sincera poenitentia ad eum convertere. Ipsi dicunt, igitur, oportere ut gravitatem peccati metiamur potius quantitate studii libertatis, qua actum quis patraverit, quam materia eiusmodi actus. Adhortatio apostolica postsynodalis Reconciliatio et paenitentia confirmavit momentum iuxta traditionem Ecclesiae atque valentem hoc etiam tempore vim distinctionis inter mortalia peccata et venialia.

Ceterum, cum theologiae morali tum actioni pastorali probe noti sunt casus, ubi, etsi gravis est actus ratione habita materiae, tamen, cum agentis plena absit advertentia aut deliberatus consensus peccatum mortale certe abest. Re quidem vera, in eiusmodi delectione iam continetur contemptio praecepti divini, repudiatio amoris Dei erga genus humanum omnemque creaturam: Primaria ergo hominis propensio actibus particularibus funditus potest mutari. Sine dubio condiciones esse possunt admodum implicatae et obscurae, quod ad rem psychologicam attinet, quae ad imputabilitatem subiectivam peccantis habent momentum.

Ita disiunctio inter optionem fundamentalem et voluntarias optiones definitarum rationum se gerendi suapte natura aut ob rerum adiuncta malas, quibus in controversiam illa non deducatur, prae se fert contemptionem doctrinae catholicae de peccato mortali: Nexus inter hominis libertatem et legem Dei, cuius interior vivaque sedes in conscientia morali inest, patet ac perficitur actibus humanis. Humani actus sunt actus morales, quia auctoris sui probitatem aut malitiam designant atque constituunt Cfr.

Ii non modo exteras commutant hominis condiciones, sed, utpote optiones deliberatae, etiam moralem proprietatem suo tribuunt auctori, cuius et intimorum spiritalium lineamentorum sunt causa, sicut sanctus Gregorius Nyssenus animadvertit praeclare: Est autem vita humana mutationi continenter supposita: Sic autem nasci non aliena fit appetitione, non extrinsecus, ut in corporali nativitate, sed electione propria unusquisque nascitur: Moralitas actuum statuitur ratione libertatis hominis ad bonum authenticum.

Bonum hoc statuitur, velut aeterna lex, a Sapientia Dei, qui unamquamque ordinat creaturam ad eius finem: Agere est moraliter bonum, cum libertatis delectiones congruentes vero hominis bono sunt et ita voluntariam personae ordinationem ad finem ultimum, seu ad ipsum Deum, demonstrant: Id, quod adulescens cum Iesu colloquens initio quaesivit: Respondens Iesus, id confirmat, quod collocutor sibi persuasum habet: Iesus, ita respondens atque ad mandata remittens, demonstrat viam ad finem observantia signari divinarum legum, quae humanum bonum tueantur.

Unus actus congruens bono via esse potest ad vitam ducens. Actus humani rationalis ordinatio ad bonum ut tale atque voluntaria comparatio huius boni ratione cogniti, moralitatem constituunt. Humanus proinde actus nequit ideo tantum moraliter bonus existimari, quia aptus ad hoc illudve propositum consequendum, aut simpliciter quia bona est agentis mens Cfr. Agere tunc moraliter bonum est cum testatur atque significat voluntatem personae ad ultimum finem ordinari, atque definiti actus congruentiam cum bono humano sic ut agnoscitur a ratione in eius veritate.

Si definiti actus obiectum cum vero personae bono non est consentaneum, huius actus electio voluntatem nostram nosque ipsos moraliter malos reddit, efficitque ut fini ultimo supremoque bono, seu Deo, repugnemus. II in Costitutione pastorali de Ecclesia in mundo huius temporis affirmat: Responsiones ad Tiberium Diaconum sociosque: Id iterum confirmat interrogatio adulescentis a Iesu requirentis: Haec tamen ordinatio ad ultimum finem non est mensura in subiecto posita, ab intentione tantum dependens.

Ipsa requirit ut per se eiusmodi actus ad memoratum finem ordinari possint, utpote congruentes authentico hominis bono morali, quod mandata tuentur. Id proprie Iesus adulescenti respondens memorat: At undenam oritur moralis appellatio actionis hominis libere agentis? Quid in tuto ponit hanc humanorum actuum ordinationem ad Deum? Exne subiecti agentis intentione rerumne adiunctis — et praesertim consectaris — ipsiusne eius actus obiecto?

Ad quam quod pertinet, his decennis novae — vel renovatae — apparuerunt proclivitates culturales ac theologicae, quae accuratum ab Ecclesiae Magisterio iudicium postulant. Normae ad indicandam iustam rationem moralem actus eruuntur ex aestimatione bonorum nonmoralium vel praemoralium, quae sunt assequenda, et eorum nonmoralium vel praemoralium valorum, qui sunt observandi. Nonnullorum iudicio definita agendi ratio iusta aut vitiosa haberi debet, prout meliorem rerum statum omnibus, quorum interest, afferre potest aut nequit: Multi moralistarum catholicorum, qui hanc opinionem sequuntur, abesse volunt ab utilitarismo et a pragmatismo, ex quibus moralitas humanorum actuum diiudicanda esset, ratione ad ultimum verum finem hominis praetermissa.

Recte ipsi animadvertunt necesse esse, ut argumentationes inveniantur rationales magis magisque solidae, quibus vitae moralis necessitates comprobentur eiusque statuantur normae. Quarum argumentationum investigatio iusta est ac necessaria, cum ordo moralis, lege naturali sancitus, humanae rationi plerumque intellectu sit facilis. Inquisitio est insuper, quae ipsis respondet exigentiis dialogi et consociatae operae cum non catholicis Christifidelibus et cum non-credentibus, specialem quidem in modum apud societates pluralisticas, quas dicunt.

Nonnulli non satis aspiciunt voluntatem definitis implicari delectionibus, quas ipsa operatur: Quidam autem adhaerescunt libertatis notioni, quae certas omittit eius usus condiciones, sinceram convenientiam cum veritate de bono, et consilium, quod per definitas se gerendi rationes cepit. Itaque, secundum has sententias, libera voluntas neque moraliter definitis obligationibus subessent, neque suis ipsis delectionibus informaretur, quamvis reciperet in se suos actus eorumque consequentias.

Doctrinae ethicae teleologicae proportionalismus, consequentialismus, qui dicunt etsi agnoscunt valores morales ratione et revelatione significari, minime tamen admittunt dari posse absolutam prohibitionem circa delectionem quarundam rationum sese gerendi, quae omni tempore omnique in cultura bonis illis adversentur. Subiectum agens auctor quidem esset assecutionis valorum quaesitorum, sed pro duplici aspectu; namque valores vel bona in actu humano contenta hinc ordinis moralis essent quoad valores proprie morales, quales sunt Dei amor, benevolentia in proximum, iustitia, etc In mundo, ubi semper bonum malo immisceretur omnisque effectus bonus cum aliis effectibus coniungeretur malis, moralitas actus diverso modo iudicanda esset: Hinc definitae sese gerendi rationes haberentur moraliter iustae aut erroneae, cum tamen voluntas moraliter bona aut mala auctoris earum aestimari non posset.

De actuum morali proprietate, id est de eorum bonitate aut malitia, diudicaret tantum personae fidelitas erga praestantiores caritatis et prudentiae valores, nec eiusmodi fidelitas necessario aliena esset a delectionibus certis praeceptis moralibus particularibus contrariis. Quae praecepta, vel in materia gravi, censenda essent normae actuosae semper incertae et exceptionibus obnoxiae.

Hoc in conspectu, deliberatus consensus erga quasdam se gerendi rationes, quae illicitae ex translaticia morali existimantur, nullam obiectivam malitiam moralem prae se ferret. Hae sententiae quandam consequi possunt vim suasoriam ex earum vicinitate cum captu scientiae, quae merito sollicita est de artificiosis et oeconomicis ordinandis agitationibus secundum computationem opum et quaestuum necnon processuum et effectuum. Ipsae contendunt absolvere hominem ab ethica obligationis, voluntaristica et arbitraria, quae inhumana proinde esset habenda.

Eiusmodi sententiae ab Ecclesiae doctrina tum deficiunt, cum putant probare se posse, velut moraliter bonas, deliberatas delectiones rationum se gerendi, quae legis divinae et naturalis praeceptis adversantur. Christifideles praecepta proprie moralia cognoscere debent ac servare, quae declarata ab Ecclesia docentur nomine Dei Creatoris ac Domini Cfr.

Amor Dei et amor proximi separari non possunt ab observantia mandatorum Foederis , quod renovatum est in sanguine Iesu Christi et in dono Spiritus. Honor Christifidelium est Deo oboedire potius quam hominibus Cfr. Eaedem quas diximus sententiae, ut rationalia iusti consilii moralis iudicia exhibeant, et intentionis et actionis humanae consectariorum rationem habent. Agitur de postulato responsali. Horum vero consectariorum — necnon intentionum — consideratio haud satis est ad qualitatem moralem definitae optionis iudicandam. Consequentiae, quae praevideri possunt, ad ea pertinent actus adiuncta, quae actus mali gravitatem commutare quidem valent, speciem tamen moralem mutare non possunt.

Unusquisque ceteroqui novit perdifficile sibi esse vel potius impossibile, suorum actuum consectaria omnia ponderare omnesque effectus bonos aut malos, qui praemorales denominantur: Quid ergo faciendum, ut proportiones statuantur ex aestimatione, cuius iudicia obscura manent? Quo modo comprobari possit obligatio absoluta quoad computationes tam incertas? Proinde, ut in actu obiectum deprehendi possit, quod ei moralem proprietatem tribuat, se collocare necesse est in prospectu personae agentis.

Obiectum enim actus voluntatis est ratio sese gerendi libere electa. Cuiusmodi obiectum, utpote ordini rationali congruens, est causa bonitatis voluntatis, moraliter nos perficit atque expedit ad nostrum agnoscendum finem ultimum in bono perfecto, in amore primigenio. Ergo nefas est accipere, velut obiectum definiti actus moralis, processum vel eventum ordinis tantum physici, qui aestimandus sit prout gignat certum rerum statum in mundo exteriore. Obiectum est finis proximus deliberatae delectionis, quae voluntatis personae agentis est causa. Rectus ideo est actus, cuius obiectum cum bono personae convenit atque bona ipsi moraliter potiora servat.

Actus humanus, rectus secundum suum obiectum, ordinari etiam potest ad finem ultimum. Idem actus consequitur ultimam decretoriamque perfectionem cum voluntas eum revera ad Deum per caritatem dirigit. Hoc sub respectu moralistarum confessorumque Patronus docet: Primarium essentialeque elementum ad iudicium morale est actus humani obiectum, quod iudicat de eius compositione ad bonum adque ultimum finem, qui Deus est. Eiusmodi compositio intellectu animadvertitur in ipso hominis genere, in integra eius veritate inspecto, in naturalibus igitur eius propensionibus, in eius dynamismis atque propositis, quibus semper inest spiritalis mensura: Haec sunt bona, quibus praesidio sunt leges divinae, quae totam legem naturalem continent Cfr.

II Reconciliatio et paenitentia , 17; cfr. Insegnamenti di Paolo VI , V, ss.: Quis non videt exinde pravum relativismum morale oriri, ac plane totum doctrinae Ecclesiae patrimonium in discrimen adduci? Concilium Vaticanum II, in contextu de obsequio quod humanae debetur personae, amplum talium actuum exemplum exhibet: De actibus intrinsece malis, deque iis quae pertinent ad medicamenta quae conceptionem impediunt quorum vi coniugalis actus infecundus voluntarie redditur, Paulus PP.

Apostolus Paulus omni asseveratione affirmat: Si actus intrinsece mali sunt, fieri potest ut recta intentio vel peculiaria rerum adiuncta malitiam quidem minuant, delere tamen nequeunt: PL 40, ; cfr. Ceterum bona est intentio, cum ad verum personae bonum tendit, respectu finis eius ultimi. Ad hanc rationem observantia normarum, quae eiusmodi actus prohibent atque semper et pro semper vim cogendi habent, seu sine ulla exceptione, non modo rectam intentionem non minuit, sed omnino fundamentalem eius constituit significationem.

Doctrina obiecti, quatenus moralitatis fons, exhibet authenticam patefactionem moralis biblicae Foederis et mandatorum, caritatis ceterarumque virtutum. Moralis proprietas humanitus agendi pendet ex hac fidelitate erga mandata, oboedientiae et amoris signo. Hac de causa — iterum dicimus — ut erronea respuenda est opinio, quae tenet deliberatam quarundam agendi rationum vel actuum definitorum delectionem non posse iudicari moraliter malam ex genere suo, nulla ratione habita voluntatis, qua delectio patrata sit, aut neglecta consectariorum universi tate erga omnes quorum interest, quae pertinere ad illum actum praevideri possunt.

Sicut videri potest, in quaestionem de moralitate humanorum actuum, praesertim de exsistentia actuum intrinsece malorum, convenit aliquo modo quaestio ipsa de homine , de eius veritate deque consectariis moralibus inde manantibus. Ecclesia, cum agnoscit ac docet malum intrinsecum in quibusdam adesse actibus humanis, fidelitatem erga integram hominis veritatem observat, quem proinde veretur eiusque dignitati et vocationi favet. Ideoque sententias, quas supra diximus, huic veritati adversantes, ea repellere debet. Necesse tamen est ut nos, Venerabiles Fratres in Episcopatu, non tantummodo insistamus in Christifidelibus admonendis de erroribus ac periculis quarundam ethicarum disciplinarum propriis.

Nostrum est in primis fascinantem demonstrare fulgorem illius veritatis, quae est ipse Iesus Christus. In Eo, qui Veritas est Cfr. Id quidem accidit virtute muneris Spiritus Sancti, Spiritus veritatis, libertatis et amoris: Primaria quaestio , quam supra memoratae doctrinae morales peculiariter exagitant, in necessitudine inter hominis libertatem et Dei legem versatur, quae ad extremum in necessitudinem inter libertatem et veritatem redigitur. II Allocutio ad participes Congressus internationalis theologiae moralis , 1, die 10 apr. Ecclesiae mentem cum sociali culturalique nostrae aetatis condicione conferendo, statim eruitur necesse esse hac in ipsa praecipua quaestione multa pastoralis opera ab ipsa Ecclesia explicetur: Sic videmus humanam personam terribilem in modum proruere in condiciones sui ipsius progredientis destructionis.

Si nonnullas voces audimus, natura indelebilis firmitasque nullius valoris moralis videntur amplius agnosci.

Science fiction | Ebook library download site! | Page 3

Ob omnium oculos sunt vitae humanae contemptio, iam genitae et nondum natae; praecipuorum simul personae iurium violatio continuata; bonorum ad vitam mere humanam necessariorum iniqua deletio. Immo aliquid gravius accidit: Veri salutaris vis respuitur, uni libertati, ab omni obiectivitate abstractae, munere demandato de bono maloque libere decernendi. Relativismus hic in theologico ambitu diffidentia fit de sapientia Dei, qui hominem lege morali regit. Opera discretionis harum ethicarum doctrinarum, quam Ecclesia explere debet, non finitur earum reprehensione et recusatione, sed re omnes fideles magna cum dilectione sustinere vult, in morali conscientiae formatione, quae iudicet itemque ad proposita secundum veritatem perducat, sicut Apostolus cohortatur: Ecclesia quotidie indefesso amore Iesum contuetur, plane conscia in Eo tantum veram et ultimam ad quaestionem moralem inveniri responsionem.

Science fiction

In Iesu nominatim cruci affixo praecipuae quaestioni, quae tam multos homines hodie affligit, ipsa invenit responsum: Ecclesia suam facit conscientiam quam Paulus apostolus de missione suscepta habuit: Christus cruci affixus verum libertatis sensum ostendit, ex quo se ipse penitus donando vivit idemque discipulos vocat ad suam ipsius libertatem participandam. Rationalis consideratio et quotidiana experientia debilitatem demonstrant, qua hominis libertas afficitur. Libertas profecto est vera, sed finita: De libertate agitur creaturae, de libertate scilicet donata, quae velut semen suscipienda est et officii conscientia maturanda.

Pars est constitutiva creaturae illius imaginis, quae dignitatis personae fundamentum iacit: Est non alienabilis sui ipsius possessio simul ac universalis ad omnes homines patefactio, per exitum ex se ad alterius cognitionem amoremque Cfr. In hominis igitur veritate fundatur libertas, atque ad communionem tendit.

Ratio et experientia non modo de debilitate loquuntur libertatis humanae, verum etiam de eius acribus casibus. Homo detegit suam libertatem arcano quodam modo ad Bonum Verumque deserendum inclinari, seque re saepius eligere malle finita, terminata et fluxa. Quin magis in ipsis erroribus et malis electionibus capitalis rebellionis animadvertit homo originem, quae eum impellit ad Veritatem Bonumque respuenda, ut tanquam principium sui ipsius absolutum se elevet: Libertas ideo est liberanda.

Christus ante omnia revelat probam apertamque veritatis agnitionem condicionem esse veram libertatis: Ita est de Iesu coram Pilato. Vinculum cum veritate et Dei adoratio in Christo Iesu manifestantur veluti altissima libertatis radix. Iesus praeterea sua ipsius exsistentia, non verbis tantummodo, revelat libertatem amore effici, donatione scilicet sui. Hoc modo Iesu cruci affixi contemplatio praecipua est semita in qua Ecclesiae est quotidie ambulandum si totum libertatis sensum intellegere vult, qui est donatio sui ipsius per servitium Dei et fratribus. Cum Domino autem cruci affixo et resuscitato communio inexhaustus est fons ex quo Ecclesia continenter haurit, ut in libertate vivat, se donet et serviat.

Servum te caritas faciat quia liberum te veritas fecit Simul es servus et liber: Hoc modo Ecclesia, et in ea quisque christianus, ad munus regale Christi in cruce perticipandum vocatur Cfr. Lumen Gentium , 36; cfr. Iesus igitur vivum est et personale compendium perfectae libertatis in absoluta oboedientia Dei voluntati. Caro eius cruci affixa plena est inexplicabilis revelatio vinculi, quod est inter libertatem et veritatem, sicut eius a mortuis resurrectio maxima est exaltatio fecunditatis potentiaeque salvificae libertatis in veritate actae.

Oppositio, immo tota libertatis disiectio a veritate, proficiscitur, manifestatur et completur alia graviore perniciosioreque dichotomia, ea scilicet quae fidem a morali dividit.

Product details

Ob oculos nostros mens quaedam versatur quae, saepe, penitus, large particulatimque habitus complectitur et ipsorum christianorum consuetudines, quorum fides enervatur, et suam amittit proprietatem novae regulae explanatoriae atque activae ad personalem, familiarem socialemque exsistentiam. Reapse normae iudicii et delectionis, quas ipsi fideles sumunt, in culturae ambitu christiano late sensu carente, saepe non consentiunt cum Evangelii scriptis, immo eis obsistunt.

Novitas igitur fidei suae atque eius iudicii vis sunt christianis iterum detegendae coram praevalenti praepotentique cultura: Ut filii lucis ambulate: Recuperanda ideo est et referenda fidei christianae vera effigies, quae non est simplex sententiarum aliquarum coacervatio, quas mens suscipere et ratas habere. Cognitio Christi contra est exercita, vivens est memoria mandatorum eius, veritas colenda. Ceterum verbum non plene accipitur nisi ad actus transmittitur, nisi ad usum devenit.

Fides est consilium totam exsistentiam obstringens. Actum poscit fiduciae et animi effusionis in Christum, nobisque dat ut vivamus quemadmodum ipse vixit Cfr. Fides continentiam quoque moralem habet: Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem Ex hoc cognoscimus quoniam novimus eum: In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. Neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.

Opera haec sunt praesertim opera caritatis Cfr. Christi testimonium fons est, exemplar et copia testificationi discipuli, qui ad eandem semitam decurrendam vocatur: Caritas, secundum praecepta evangelica penitus iubentia, ad extremum martyrii testimonium perducere potest fidelem.

Inter fidem et moralem fulgide splendet necessitudo in absoluta observantia quae debetur delebilibus dignitatis personalis cuiusque hominis exigentiis , quae normis moralibus defenduntur, quae actus intrinsece malos prohibent sine exceptione. Universalitas immutabilitasque moralis normae manifestant simulque inserviunt absolutae naturae personalis dignitati, hominis scilicet inviolabilitati, in cuius vultu Dei splendor emicat Cfr.

In Antiquo iam Foedere mira erga sanctam Dei legem inveniuntur fidelitatis testimonia, voluntaria mortis acceptione confirmatae.

MGR:Cyborg Ninja vs Mistral

Clarae significationis est Susannae narratio: Innumeri alii martyres persecutiones mortemque tulerunt potius quam idolatricum actum agerent thus incendendo ante Imperatoris signum Cfr. Simulare etiam talem cultum recusaverunt, sic vel speciem definitae rationis agendi se respuere demonstrantes Dei amori contrariae et fidei testimonio. In oboedientia demandaverunt illi, quemadmodum Christus ipse fecit, et concrediderunt suam vitam Patri, Ei qui salvos a morte facere poterat Cfr.

Ecclesia exempla multorum sanctorum sanctarumque proponit, qui veritatem moralem praedicaverunt atque defenderunt usque ad martyrium vel mortem praetulerunt uni peccato mortali. In sanctorum numerum eos adscribendo, Ecclesia eorum testimonium canonizavit et verum eorum iudicium declaravit, ad quod Dei dilectio mandata necessario servanda eaque non declinanda respuendaque complectitur, in condicionibus quoque gravioribus, etiam cum proposito servandi vitam. In martyrio, qua moralis ordinis inviolabilitatis affirmatione, legis sanctitas ac simul dignitatis hominis personalis inviolabilitas splendent, qui ad Dei imaginem et similitudinem est creatus: Iesus summa severitate nos admonet: Martyrium demum signum est praeclarum sanctitatis Ecclesiae: Testimonium hoc summi ponderis praebet iuvamen, ne, non modo in civili societate sed etiam in ipsis communitatibus ecclesialibus, in periculosissimum deveniatur discrimen, quod hominem afficere poterit: Martyres, generatimque Sancti in Ecclesia, eloquenti allicientique exemplo vitae totaliter splendore veritatis moralis illustratae, quamlibet historiae aetatem illuminant, eius moralem sensum excitando.

Si martyrium testificationis fastigium exstat erga moralem veritatem, ad quod praebendum pauci comparate vocantur, est nihilominus congruens testimonium, ad quod praestandum Christifideles omnes cotidie se parare debent, perpessionibus incommodisque gravibus haud obstantibus. PL 75, potest. Hanc absolutam naturam boni moralis testificantes, christiani soli non sunt: Omnibus testimonis sit poetae Latini Iuvenalis sententia: Conscientiae vox semper sine ambiguitate monuit veritates esse bonaque moralia pro quibus vitam impendere parati simus oportet.

In verbo, ac praesertim in vitae sacrificio pro morali valore, Ecclesia agnoscit idem testimonium illi veritati, quae iam in creatione praesens, plene in Christi vultu splendet: Morales normae universales immutabilesque ad personae inserviendum et societati. Ecclesiae doctrina, et peculiariter eius firmitas in tuenda universali et perpetua auctoritate praeceptorum vetantium actus intrinsece malos, non raro intolerandae rigiditatis signum iudicatur, praesertim in rerum condicionibus admodum implicatis et conflictoriis vitae moralis hominis societatisque aetatis nostrae.

Quae rigiditas Ecclesiae materno sensui contradiceret. Haec, asseverant, indulgentia caret et miseratione. Sed re, Ecclesiae maternus sensus ab eius institutionis missione seiungi non potest, quam semper ea, veluti fidelis Sponsa Christi, qui ipse est Veritas, tueri debet: II Familiaris Consortio , Reapse vera benignitas atque aequa miseratio amorem personae significare debent eiusdem simul vero bono germanaeque libertati. Hoc autem non accidit abscondendo et imminuendo moralem veritatem, sed hanc in recondita sua significatione proponendo veluti effusionis Sapientiae aeternae Dei, quae ad nos in Christo pervenit, et hominis servitii, eiudem libertatis augendae persequendaeque felicitatis Cfr.

Eodem tempore veritatis moralis clara et firma expositio numquam praetermittere potest altam sinceramque observantiam, liberali fidentique amore concitatam, quo semper indiget homo in morali suo itinere, difficultatibus saepe lacessito, erroribus acribusque condicionibus. Is enim, cum venisset non ad iudicandum, sed ad salvandum mundum Cfr. Ecclesiae firmitudo in moralibus normis universalibus immutabilibusque tuendis nihil habet contumeliosi; verae hominis libertati solummodo inservit: Servitium hoc omni homini praebetur, in singularitate et non iterabilitate suae essentiae et exsistentiae considerato: Quapropter servitium hoc omnibus hominibus destinatur: Nam normae hae fundamentum constituunt stabile solidumque pignus iusti et pacifici humani convictus, ideoque veri popularis regiminis, quod oriri solummodo augerique potest in aequitate omnium membrorum suorum, iuribus et officiis consociatorum.

Pro moralibus normis, quae malum intrinsecum prohibent, non dantur privilegia, neque exceptiones: Morales sic normae, imprimis negantes id est malum prohibentes, suam significationem suamque pariter vim moralem socialemque prae se ferunt: Peculiariter alterius tabulae Decalogi mandata, quorum Iesus quoque Evangelii iuveni mentionem fecit Cfr.

Haec mandata generali ratione enuntiantur. Hoc sensu morales leges fundamentales socialis vitae certa postulata secum ferunt, quibus tum publica auctoritas, tum cives accommodare se debent. Praeter intentiones, nonnunquam bonas, praeterque circumstantias, saepe difficiles, civiles potestates et singularia subiecta nunquam praecipua et non alienabilia personae humanae iura violare sinuntur. Sic moralis sola doctrina, quae normas morales semper et pro omnibus validas agnoscit, nulla admissa exceptione, fundamentum ethicum socialis convictus, simul nationalis simul internationalis, praestare potest.

Prae gravibus socialis et oeconomicae iniustitiae formis civilisque corruptionis quibus integri populi ac Nationes afficiuntur, augescit indignatio plurimorum hominum qui indigne et contumeliose tractantur in suis fundamentalibus iuribus, atque vulgatior in dies et acrior fit personalis socialisque absolutae renovationis necessitas cuius vi iustitia provideatur, necessitudo, probitas, rerum perspicuitas. Longum profecto et laboriosum est iter emetiendum; plurimi ingentesque conficiendi sunt conatus ad id genus renovationem exsequendam etiam ob causarum multitudinem et gravitatem quae conflant et sustentant iniustitiae formas quae in mundo exstant.

Reapse in intima culturalis quaestionis parte inest sensus moralis , qui ex parte sua nititur sensu religioso et in eo perficitur Cfr. II Centesimus Annus , Unus Deus, Bonum supremum, constituit constans fundamentum et condicionem, quae nullo modo substitui potest, moralitatis ideoque mandatorum, potissimum quidem mandatorum negantium, vetantium scilicet semper atque quovis casu agendi rationem nec non actus qui minime congruunt cum cuiusque personae dignitate. Sic supremum Bonum bonumque morale inter se conveniunt in veritate: